CRUMATA

CRUMATA
CRUMATA
apud Martialem, l. 6. Epigr. 71. v. 1.
Edere lascivos ad Betica crumata gestus.
Et Gaditanis ludere docta modis.
Alii, Crusmata, Graece κρούματα, tympanorum sunt et cymbalorum pulsus, cum digitorum crepitu, cuiusmodi saltationes Hispanis hodieque in usu esse docet Iul. Caes. Scaliger, Poetic. l. 1. c. 18. tres eatum modos enumerans, Chironomam, Halma et Lactisma, de quo ultimo supra aliquid dictum est, ubi de Calce. Hinc tinnulae Gades, apud Papin. Statium, l. 1. Sylv. 6. v. 71. et canori chori Gaditanarum, apud Iuvenalem, cuius vide Schliastens Pithoeanum ad Sat. 11. v. 162.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • CRUSMATA — vide supra Crumata …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”